93
71
AD AVBERTVM.
creto (quod tamen ipse existimat) ma¬
teriam non esse Philosophicae medici¬
nae demonstrarem. Sed (inquit ille) ex
quánam re componatur lapis, non curo:
attamen quum ens non sit naturale, na¬
turalem etiam formam induere non po¬
test, sed artificialem solùm & fucatam.
Possum ego hîc prouocare ad multorum
insignium virorum testimonium: sed ra¬
tione potiùs existimo nitendum esse:
Dico igitur metalla verè transmutata,
cognosci perfecta, non per formam ip¬
sorum pręexistentem aut introductam,
(hoc enim est impossibile) sed per acci¬
dentia, proprietates, & passiones quae
sequuntur formas: Itaque si in transmu¬
tato metallo illa omnia quae in verò re¬
periuntur, in quouis examine, certè ip¬
sa habere formam non fucatam, séd
auri vel argenti mineralis iudicandum
est. Nam id quod efficit operationem
culi, est oculus, & è contrario, vt scribit
Philosophus 4. Meteor. Praetereà lapidem
Philosophorum naturalem esse demon¬
strauimus, ex ipsius efficiendi ratione:
idque mediante agente naturali, scili¬
cet igne, cum colore suo naturali, odo¬
F. iiij.