93
72
RESPONSIO
re, & forma naturali: quae sunt formae
accidentales, sequentes suam deter¬
minatam substantialem formam, arte
administrante sibi materiam. Ars enim
est connexa cum natura, quoniam artis
principium est ipsa natura, vt scribit Phi¬
losophus 2. Phys. Qua ratione ars potest
dici naturalis, naturaliaque ipsius opera,
naturales itidem formae. Naturales enim
formae dicuntur dupliciter: nempe aut
quum natura sibi praeparat materiam,
& praetereà introducit formam, vt in
homine, & lapide: aut cùm ars sibi sub¬
ministrat praeparatque (non vltima ta¬
men praeparatione) materiam, quam
natura tamen disponit & praeparat ad
vltimum vsque: formamque in eam in¬
troducit, vt in generatione cerusae &
minij videre est. Neque nouum est quòd
ars in multis sequitur naturam, multaque
naturalia arte componi & perfici possunt:
quod etiam innuit Arist. 4. Metaphys.
de Colchotare & Calchanto verba fa¬
ciens. Natura enim, inquit, in mine¬
ris atramentorum generat atramenta:
modum autem generationis ipse osten¬
dit. Testatur tamen paulò pòst illa duo
atra