196
Qui ro-
lunt auto¬
ritate ar¬
tem esse ve-
ram.
Apologia
contra E-
tastum.
PRAEFATIO.
Voluentes animo ancipiti vix tempore longe,
Experti multa, & non paruis sumptibus illam
Inuenere artem, qua non ars dignior vlla est.
Fingendi lapidem aethereum, quem scire profanis
Haud quanquam licet, & frustra plebs improba quaerit
Quemqui habet, ille potest, vbi vult habitare decenter:
Nec fortunae itam metuit, nec brachia furum,
Sed tanto paucos dignantius munere diui. &c.
Cùm autem ad confirmationem quaestio¬
nis. An ars sit, multum valeant authoritas,
ratio & experientia. Possem primum multo¬
rum grauissimorum virorum testimoniis &
autoritate confirmare veram esse artem, ni¬
si de his essent editi plures libri inter quos, li¬
bellum de veritate & antiquitate artis che¬
micae & pulueris: autore Roberto Valense edi¬
tum Parisiis apud Maurellum Fredericum
anno 1561. Alium Chrysippi Phaniani de iure
Alchymiae: Nuper alterum, cui titulus est,
Apologia Chrisopopaeiae & Argyropoeiae, in
qua disputatur & docetur, An quid, & quo¬
modo sit Chrysopopoeia siue ars transmutandi
& perficiendi metalla. Et firmissimis ratio¬
nibus & demonstrationibus, certisque experi¬
mentis quibusdam, artem veram, certam &
facilem esse, probatur & conuincitur: contra¬
que Easti contra artem & doctrinam hanc
prolata