196
PRAEFATIO.
prolata argumenta solidè refutantur. Me¬
mini me trecentos manuscriptos de hac arte
legisse libros, hoc autem doctiorem ac dignio¬
rem librum nullùm vidisse. Quapropter qui
volunt autoritatibus & exemplis probari
sibi veritatem artis, eos ad eorundem libro¬
rum lectionem relegamus. Ridiculum verò
est quod de tempore ab istis pseudotemporistis
obijcitur, quibus cum non sit datum nosse tem¬
pora & momenta, neque venerit ipsis hora
publicandi, nesciunt venisse nostram. Ipsis
igitur nondum venit tempus, at nobis certè
aduenit: eas secum ducens publicandi causas,
quae omnino immutari non potuerunt, neque
refelli: Quarum quidem vna est, ipse finis,
ad quem à Deo creati sumus vt cognoscamus
se opera Christi per Theologiam, & opera na¬
turae per philosophiam. Hoc vnum te latere
nolo (candide lector) libros philosophorum
omnes, quicunque de abstrusa illa Hermetica
medicina loquuntur, nihil esse, quam spagy¬
ricos labyrintos, quibus plerique artis disci¬
puli in varias ambages, & viarum fraudes
incidunt. Ita vt ad hunc vsque diem aut nulli
aut paucissimi exitum verum inuenerint. Si
A 3
Opera
Christi
per theo¬
logiam: na¬
turae verò
per phi¬
losophiam