196
PRAEFATIO.
enim via quaedam facilis in hoc labyrinto sese
aperit errantibus, quae videtur recta ad fo¬
res extremas deducere, mox occurrunt irre¬
meabiles anguli, qui perpetuis carceribus de¬
uios includunt. Sic si in philosophorum scri¬
ptis offerunt sese interdum, & faciles & ma¬
nifestae viae, quae prima fronte intuentibus se¬
cundum literam planae videantur: Mox in¬
cauti operatores apertis philosophorum ver¬
bis decepti, innumeris dolis implicantur. Ac¬
cedit ad haec, quod multi pseudochymistae
multos suis fraudibus & sophismatibus de¬
cipiunt vendentes & spargentes mendaces
chymicas operationes & cartas, quibus ni¬
mium credulis, aureos promittunt montes &
lolium seminantes triticum expectare iubent.
Quare ego commiseratione tactus hosce
tractatus plenos veritatis & rationum phy¬
sicarum tibi offero, in quibus integram ar¬
tem perspicuè tamquam in tabella depictam ha¬
bebis. Hos examina, perpende & firmis ar¬
gumentis animi tui opinionem muni, sic er¬
rare non poteris. Qui enim omnibus sophis¬
matibus absque iudicio credit volens deci¬
pitur, vera ars multis inuolucris tecta est,
quibus
Libri phi-
losopho¬
rum acri
iudicio
sunt le¬
gendi.