196
vides quantum misericordia Dei, pro te vilissi¬
mo peccatore facere dignata est, quae me oculis
corporis cerneres, cum sis rudis & valde tenui¬
ter qualificatus in scientiis. Secundo super hoc
consolaberis, quod tibi dubitanti in omnibus re¬
spondebo. Interroga ergo vt libet, & quod tibi
concessum est aperiam. Cui ego, ô bona Domina
parce mihi obsecro, nam balbuties mea non me
condignas sinit tibi referre gratias. Nam vt iam
aiebas, literis parum qualificatus sum, pergam
ergo, & Deo meo qui sua largitate immensa te
mihi destinauit, gratias referam. Reuersus ve¬
ro super dubiis in quibus mergor, te interrogabo:
At illa inquit, Age fili, & quod nouisti ne more¬
risreddere: ego interim fine orationis expectabo.
ORATIO.
O Domine Deus omnipotens, Pater &
Filius & Spiritus sanctus, Dafamulo
tuo licet indigno, te cognoscere, te
super omnia velle, secundum te viuere, &
cursum praesentis vitae consummare. Scio
quidem firmiter & manifeste confiteor: te
esse fontem & originem vniuersi boni, atque
desiderij honesti, & cognitionis omnis ope¬
rationis atque debitae perseuerantiae. Tu enim
produxisti primum hominem naturalibus
perfectum, & sufficienti scientia praeditum: