196
ORATIO.
tu enim dedisti seruis tuis Bezaleel, & Ao¬
liab scientiam excogitandi omne opus fa¬
brile in metallis: tu dedisti Salomoni seruo
tuo cor docile, tu corda omnium Prophe¬
tarum tuorum inspirasti, tu etiam dixisti, pe¬
tite, dabitur vobis, pulsate & aperietur vo¬
uis. Te igitur clementissime Deus conser¬
uator, ac protector meus, deprecor: supplex
atque imploro, vt illumines cor meum ad pe¬
tendum, quae sunt ad gloriam & laudem tui
nominis sanctissimi: non displiceat tuae Dei¬
tati (quaeso,) quod ego indignus peccator
peto tuam misericordiam, me dignare illu¬
minare, super cognitionem rerum natura¬
lium: & cum sis ignotus per prius, saltem per
posterius, per tuos gloriosos effectus, scili¬
cet cognoscaris: Damihi igitur clementissi¬
me Deus ista cognoscere, & efficaciter atque
ornate, sine interruptione mundi, aut Dia¬
boli perficere: cum corde meo in te fixo im¬
mutabiliter permanente, vt omnia opera
mea facienda sint in laudem & honorem san¬
ctissimi nominis tui, ac in redemtionem ca¬
ptiuorum, atque sustentationem pupillorum,
atque viduarum, ac omnium fidelium indi¬
gentium, intercedente Domino nostro Iesu
Christo filio tuo, qui tecum viuit & regnat
in secula seculorum. Amen.
CAPVT. I.