196
1
CAPVT. I.
In quo Natura docet filium artis,
quae nam sit materia lapidis: dicens,
quod ex fine intentionis resultat prin¬
cipium operis.
Filius.
IAm ergo Domina, postquam Deo
meo pro omnibus beneficiis suis
gratias egi, interrogabo te, si vero li¬
buerit respondebis.
Natura. Propone fili, & cum Dei
adiutorio tuis dubiis satisfaciam.
Filius. O domina, postquam in
culis tuis tantùm inueni gratiae, dic
mihi obsecro, quare Philosophi in li¬
bris suis non nominant materiam, vn¬
de lapis ipsorum procreatur? plures
quidem tractatus me legisse memini,
neminem eorum tamen quouis mo¬
do eam nominare intellexi.
Natura. Fili, scias omnes Philoso¬
phos eam in eorum libris palam no¬
minare, sed quia non nisi Philosophis
& filiis suis loquuntur, ideo qui non
B