196
73
PHILOSOPHICA.
trium graduum, antequam nostra ba¬
sis sit perfecta, liquida vt cera, alioquin
nulli est vsui.
Annum enim sumimus pro nostra
expectatione: nam minoris temporis
spacio, calx nostra non potest confici.
Si aqua tua aequalis fuerit, in pro¬
portione cum terra, calore mensura-
to, ex his emergit nouum germen, si¬
mul album atque rubeum, quod in
gne perpetuo durabit.
Fac trinitatem vnitatis sine dissen-
sione, haec est certissima optimaque
proportio.
Quo minor pars spiritualis; hoc fa¬
cilior erit dissolutio potius quam si ni¬
mia aqua terram submergeres, quod
totum opus destruit.
Semper hoc in pectore geras, vt nun¬
manicule
quam tua terra aqua suffocetur.
Noli quaerere in re id, quod in ea
non est, vt, in Ouis sanguinem, vino vi-
triolum, aut in mediis mineralibus.
Nihil emolumenti in rebus non
metallicis est.