196
74
AXIOMATA
In metallis, ex metallis, per metal¬
la, perfecta metalla fiunt.
Primum omnium tuorum Elemen¬
torum fac rotationem, & in aquam,
terram conuerte ante omnia: Deinde
ex Aqua fac aërem, & aërem reduc in
ignem. Hoc peracto, retrorsum reduc
terram tuam, aliter in casum laboras.
Lapis noster habet nomina prope¬
modum infinita: nam ab vnaquaque
re, quae nigra est in aspectu, denomi¬
natur. Cum lucidus sit, tunc habet no¬
mina iucunditatis, secundum res al¬
bas similiter & rubeas, & tandem est
vna res.
Virtute nostri primi Menstrui cla¬
ri & lucidi, in quo corpora nostra pa¬
tiuntur Ecclipsin, & à suis duris & sic¬
cis compactionibus, subtiliantur & in
suam primam materiam retrogradun¬
tur.
Nihil hic est praeter Sororem & Fra¬
trem, id est, agens & patiens, Sulphur &
Mercurius coëssentialia generantur.
Dissolutio vnius partis corporalis,
causat