196
75
PHILOSOPHICA.
causat congelationem alterius partis
spiritualis.
Cum terra prorsus in cinerem re-
digitur, tunc est aqua congelata, hoc
intellige. Quando corpus à prima sua
forma est alteratum, noua forma im¬
mediate inducitur.
Nihil est in rerum Natura spolia¬
tum omni forma.
Omne Metallum fuit aliquando
aqua mineralis. Quamobrem, cum
aqua rediguntur in aquam omnia, in
qua aqua naturaliter sunt quatuor
qualitates repugnantes cùm diuersi¬
tate.
In vno vitro debent omnia fieri,
uo simili in forma & bene clauso.
Nunquam permittas tuum vitrum
esse calidius, quam vt possis sustinere
manu nuda, quamdiu lubet, durante
tempore solutionis.
Caue ne vitrum hoc vel aperias, vel
moueas vnquam, ab initio vsque ad fi¬
nem, si secus feceris, opus tuum perfi¬
cies nusquam.