196
Discrimè
inter vn¬
ctuosum
et viscosum.
Notatu
dignissi¬
mum.
Signum.
certum per¬
fecta ope¬
rationis.
144
CANONES LVII.
lunge humidum sicco, & laetabitur:
quia humidum est spiritus & anima: sic¬
cum dicitur terra, aut corpus mortuum.
Notandum quòd aliud est vnctuo¬
sum, & aliud viscosum; Nam ex humi¬
do viscoso generatur lapis: sed ex vn¬
ctuoso metalla generantur.
Quicquid veritatis in arte Alchy¬
miae consistit, est coniungere humidum
sicco: pro humido intellige spiritum
liquidum, ab omni sorde mundatum:
& pro sicco intellige corpus perfectum,
purum & calcinatum. Et reuera harum
duarum partium operatioconstat, hoc
est facere fixum volatile & volatile fi¬
xum, id est, spiritum fixare.
Quando videbis in principio ope¬
ris quasi grana rubra & in congelatio¬
ne veluti oculi piscium, & quasi grana
piperata, scias te iustam semitam am¬
bulasse: sin autem frustra laboras.
Omnis actio generalis vnum habet
tempus, in quo perficiatur, & termi¬
netur. Non enim est actus sine motu,
& non est operatio sine termino.
Si