547
6
DE LAPIDE
omnia: & Philosophus in V. Ethic. dicit: Ad
hoc nummus inuentus est, vt sit quasi fidei ius¬
sor habendi pro eo, quodcunque homo volue¬
rit. Maximę autem diutiae per huius artis ma¬
gisterium pollicentur, vt pote verum aurum
& verum argentum, & vtrunque multum sine
magno labore, ex quibus nummi figurentur;
per quos omnia habeantur: iccirco homines
scientes & non scientes facilè credunt, & pro¬
bando affectant ac probando acquirere. Sunt
tamen pauci qui laborando artis veritatem
attingant, cuius rei antè praecipua exposita
est causa, scilicet secretorum ignorantia, & stu¬
dendi negligentia. Est quoque huius specialis
ratio duplex: prima metaphorica locutio.
Dicit Auicenna: Consideraui libros affir¬
mantium artem, & inueni eos vacuos ratio¬
nibus, vel ratiocinationibus quae sunt apud
omnem artem, & reperi plurimum eius quod
in eis continetur, alienationi simile, id est,
metaphorae seu similitudines: sed cum ego
me reduxi ad principia naturalia, cognoui
tunc artem veram esse. Secunda est falso¬
rum cum veris commixtio: vnde Arnaldus
ait in suo testamento: Philosophi duplicem
modum in eorum libris posuerunt. Vnum
verum & alium falsum: verum autem per
verba obscura, vt nisi à filijs doctrinae pos¬
sent intelligi, ne impiis scilicet, via agendi
profana