547
7
PHILOSOPH.
profana daretur, falsum verò sub verbis in¬
intelligentibus posuerunt. Et hunc commu¬
niter sequuntur operantes in Mercurio, Sul¬
phure, Arsenico, & etiam in ipsis corpori¬
bus, & nihil inuenerunt. Sunt igitur plu¬
rimi qui in hac arte laborant invanum: quia
nec proprio ingenio possunt inuenire oppor¬
tuna, nec ex aliorum sententijs veram intel¬
ligere & extrahere queunt. Aut enim pec¬
cant in debita materia, aut in inconuenienti
operatione. Quare consulendum est talibus,
vt aut ab operando manus suas suspendant,
aut libros diligentius legant, & lecta plenius
intelligere studeant, vnde in libro Saturni
dicitur: Philosophi non scripserunt libros su¬
os, nisi filijs eorum, & filios eorum voco, qui
perfectê intelligunt dicta eorum, & non se¬
cundum literam. Nam operatio secundùm
intentionem siterae, est dissipatio diuitiarum,
& temporis perditio.
Quòd primum fundamentum huius artis, est
cognoscere proprietates me¬
dicinae.
CAP. III.
Finis huius artis est producere medicinam,
quae omnia metalla imperfecta, & argen¬
tum viuum conuertat in verum aurum
a 4