547
20
DE LAPIDE
turam suam occultam in se ipso. Et ideò sa¬
pientes conati sunt naturam argenti viui oc¬
culti in arsenico cum suo occulto manifesta¬
re, & cum maximo ingenio ex eo suum sul¬
phur Elyxir facere. Vnde dicit Rasis in libro
Perfecti magisterij: Non sufficit huius artis
inquisitori & operatori, rerum tantùm mani¬
festas & apparentes cognoscere naruras (nihil
enim in arte proficeret, nisi earundem interio¬
res & occultas absque errore cognosceret.
Sed verba haec non sunt intelligenda secun¬
dum superficiem, sed secundum significata
per similitudinem. Et ideò concludit Magister
Bonus, sic natura in mineris metallorum ge¬
nerauit Auripigmentum, ex quo facit metal¬
la: sic natura inserta arti generauit Arsenicum
extra mineras metallorum: quod alterius na¬
tura in aliud non transmutat, vt ars accipiat
psum & alteret, & transmutet ipsum in sub¬
stantiam veram Elyxir. Quòd si natura hoc
non fecisset, ars Alchimiae penitus vana esset
& inutilis. Quamuis ergo philosophi per suum
ingenium, & laborem, & materiam ac operatio¬
nem inuenerint, nihilominus tamen dicendum
est, quòd Deo reuelante vel inspirante vtrumque
habuerunt. Quia Deus, qui est omnium rerum
prima causa, creator, & gubernator, per suam
sapientiam & bonitatem, diuersis hominibus
diuersas tribuit gratias pro tempore & loco,
secun¬