547
21
PHILOSOPH.
secundum quòd viderit expedire illis, quibus
largitur. Quod non solùm verum est de gra¬
tijs spiritualibus, quales habent pro fine salu¬
tem animae & virtutes, sed etiam de tempora¬
libus, quae ad corpora ipsa, aut etiam res exte¬
riores pertinent, quales sunt diuitiae, honores,
sanitas, fortitudo, & mechanicae artes. Sed in¬
ter alias artes omnes, excellentior est haec ars
tamen propter philosophicam vtilitatem: quia
philosophiae propinquior est: tum propter
peris facilitatem, quia non diu laborandum,
nec grauiter: tum propter fructuum immensi¬
tatem, quia innumera bona sequuntur. Hic et¬
iam lapis inter omnes nobilior & mirabilior
est, ideò non omnibus datur: quia meliora pau¬
cioribus conueniunt. Non omnibus dico, vt
noscant quid sit, & quomodo fiat: sed paucis¬
simis datur qui norunt haec vt faciant. Quia
Deus ordinat omnia, ne sibi vel alijs noceant.
Si malis daretur, multum nocere possent: si
mibus bonis, non omnes bene vterentur tan¬
to munere. Sicuti illi primi ac probi philoso¬
phi, qui ad communem vtilitatem conferebant;
ideò merito acceperunt hoc donum Dei, vt si¬
bi sufficerent. & alijs benefacerent. Ideò dixit
Calid (vt habetur in translatione Castrensis)
Secretum Dei gloriosi maximè est soror phi¬
losophiae. Inspiratum autem est à Deo pro¬
phetis suis, & certis electis, credentibus in eum.
b 3