547
22
DE LAPIDE
Et Hermes iuxta principium: Huius autem
artis scientiam ab vnius tantùm Dei habes in
spiratione. Et Morienus: Intentio omnis ho¬
minis, hanc diuinam scientiam. quaerentis,
liud arbitrari non debet, nisi donum Dei al¬
tissimi & magni, qui suis seruis eam ostendit:
cuius nomen semper sit benedictum. Item Ge¬
ber ait: Ars nostra in potentia Dei reseruatur,
qui cui vult eam largitur & subtrahit. Et Par¬
menides in Turba: Hoc autem specialiter est,
cui Deus posse tribuit. Et Balgus in turba: Re¬
gimen eius majus est, quàm ratione percipia¬
tur, nisi ab inspiratione diuina detur: Propter
quod dicunt omnes philosophi, quod est do¬
num Dei: quia scienti illud & perficienti, &
recipienti, Deus largitur & non subtrahit:
Scienti verò & perficienti, non recipienti,
illud Deus largitur ac subtrahit: quia ab eius
oculis euanescit, quod tunc retineri deberet.
Item in libro Saturni: Multi habent lapidem
nostrum & cognoscunt, sed nesciunt eius vir¬
tutem. Et si scirent eius virtutem, nihil vale¬
ret, nisi etiam scirent operationem eius. Ope¬
ratio autem non potest sciri, nisi per maximum
donum Dei, vel per doctrinam peritissi¬
mi magistri: & totum id à volunta¬
te diuina deriuatur.
Quòd