547
24
DE LAPIDE
est illud argentum viuum, & quale. Et ideò
multi ignoranter operantur. Quare qui intro¬
mittit se huic operi, debet authoritatibus & ra¬
tionibus esse fulcitus, & casualiter operari, vt
dicit magister Bonus cap. v. Oportet artificento
altissimo intellectu vti, vt per suum intellectum
percipiat opera, quae sunt secundum naturam
visui occulta, & percipiat operationem diuer¬
sam, quae est supra naturam. Vnde Geber:
portet artificem altissima perscrutatione adiu¬
uari per doctrinam. Si enim scientiam quan¬
tuncunque acquisierit, nisi ab industria natura¬
li iuuetur, ad epulas tam preciosas non inuita¬
bitur: & in puncto in errorem caderet, nisi per
industriam suam remedium adhibere sciat. Vn¬
de Haly figuratiuè loquitur de hoc puncto di¬
cens: Quòd radices suarum minerarum sunt
in aere, & sumitates in terra. Et quando euel¬
luntur à suis locis, auditur sonus terribilis, &
sequitur timor magnus. Quare vade citò, quia
cito euanescunt.
Secundò ne mali homines hac scientiàm si¬
bi vsurpent. Vnde scribitur in lib. Saturni: La¬
pis noster benedictus ab omnibus est notus.
Nam in vijs proijcitur, & quilibet ipsum ha¬
bere potest. Propter quod antiqui philosophi
absconderunt, tàm ipsum lapidem, quàm viam
suam, & magisterium eius. Nec mireris, quod phi¬
sophi finem & principium magisterij praetermise¬
runt.