547
PHILOSOPH.
25
runt, medium tantum prosequentes. Nam si to¬
tum fuisset traditum manifestè, quidam im¬
pij sibi eam indignè vsurpassent. Item, alius
philosophus inquit, Te adhortari non prae¬
termittam, vt nemini, quamuis sibi charissi¬
mo, nostrorum occultorum thesauros aperi¬
as, ne rubeas & albas rosas nostri viridarij,
lidae & foetentes caprae depascant. Et ideo
tiam nos debemus similiter occultare, & nul¬
li etiam amicorum notificare, ne diuinum fu¬
rorem contra nos excitemus. Vnde magister
Bonus, Munus explico, quod in armario cor¬
dis vestri secretius occultare velitis: quod si¬
militer intelligenti, & intelligere volenti, sub
poena anathematis diuinae irae narrare velitis:
sicuti praecepit Hermes & Aristoteles, & alij
quamplurimi philosophi.
Quòd Lapis Philosophorum, ex vna sola re, &
non ex pluribus conficitur.
CAP. VI.
Am deinceps videndum est, si hic lapis est
simplex, vel ex pluribus compositus. Et di¬
cendum est, quòd lapis philosophorum, ex
natura suae originis est vna simplex res indi¬
uidua. Quia sicut à natura generatus est, ita so
lus in hoc magisterium intrat sine additione
alicuius alterius rei, extra naturam suae speci¬