547
29
PHILOSOPH.
corporibus solùm reperitur sulphur sapien¬
tum, vtrumque scilicet album & rubeum, in
quibus natura sagax continet semen suum. Et
in his tantùm insunt radij tingentes cum ad¬
iutorio nostri Solis. Lapis autem Mercurij
complectitur vtrunque. Et alibi: Qui cum tri¬
nus sit in personis, huius rei verum nomen est,
Alberis, vel albar aeris, quod ex tribus compo¬
nitur, scilicet terra, aqua & igne, quemadmo¬
dum & ouum quod rubeum, & aquam, & co¬
ticem continet. Deinde ex dictis tribus vnum
quidem fit, quod est pullus, qui gallina alente
exit. Similiter hoc compositum regimine fit,
& putrefactione, ex qua fit aer qui est spiritus
&c. Item lapis philosophorum est vnus in tri¬
nitate, & trinus in vnitate, quia in se habet cor¬
pus, animam & spirirum. Corpus stat, anima
viuificat, spiritus tingit. Item Bonus Cap. II.
Materia ab exordio operationis debet esse
na absolutè, in qua sit virtus corporis, spiritus
& animae similis materiae minerali. Vnde Li¬
lium, vnde sola res est, habens in se corpus,
anima & spiritu simul tingentia. In cuius ope¬
ratione non est necessarium aliquod coadiu¬
uans, aut adminiculans: in cuius figura Eze¬
chiel vidit rotam in rota, & spiritum vitae qui
rat in medio rotarum. Et propter hoc à qui¬
busdam vocatur Deus terrestris. Sed absit vt
per hęc derogemus honori diuino: quod Deo