547
28
DE LAPIDE
natura lętatur: natura naturam vincit, & supe¬
rat. Vndè scriptum est: Propter hoc relinquet
homo patrem & matrem suam, & adhaerebit
vxori suae, e erunt duo in carne vna. Et ista
duo sunt Sol & Luna. Et Morienus vbi su¬
prà: Non studeas hoc magisterium circa quae¬
libet alia quaerere, & quęrendo errare: quoni¬
am ad eius effectum non peruenies, vsque dum
Sol & Luna in vnum corpus redigantur. Et
Aliratus ait: Qui veritatem vult sequi, accipi¬
at Solis ardorem & Lunae sputum. Et Hamis
in Turba: Si sumpseris sulphur & argentum
viuum, quodlibet sicut est in natura sua, opor¬
tet te illa commiscere, quia proportionem de¬
bitam ingenium humanum penitus ignorat,
& postea coquere in solidam massam, quod ni¬
hil valet. Ideo inueniemus quaedam corpora,
in quibus praedicta duo, scilicet sulphur & ar¬
gentum viuum sunt debito modo proportio¬
nata, ac debito modo adunata, & hoc est secre¬
tùm maximum, & propter hoc dicit Arnald.
Iste lapis vocatur Mirius, id est Mercurius sul¬
phureus. Item in libro Saturni: Lapis noster
qui est Mercurius philosophorum, non inue¬
nitur in cauernis sed est corpus & spiritus. Se¬
cundò lapis continet tria. Ioannes Teb. To¬
ta fortitudo artis deprehenditur tantùm in
tribus, scilicet Sole, Luna & Mercurio cum
suae praeparationis causis: quia in his duobus
corpo¬