547
38
DE LAPIDE
superius dictum est: quare cuiuscunque rei ele¬
mentatae nomine ipsum nominant. Sunt
tiam in eo omnia metalla in potentia, & mul¬
ta mirabilia opera, & virtus spirituum & cor¬
porum, ac proprietas mineralium, vegetabili¬
um & animalium, etiam, & nobilitas omnium
lapidum praeciosorum & herbarum, & ideo
omnium nomina sibi non immeritò vsurpat.
Vnde Pythagoras in Turb. Ipse lapis est prae¬
ciosissimus, quia sine ipso non operatur natu¬
ra: cuius nomen est vnum, & tamen multis
nominibus nominamus eum, propter suae na¬
turae dignitatem seu excellentiam.
Tertia causa est propter occultationem
ius. Vnde dicit Lilium: Si insipientes hunc la¬
pidem cognoscerent, non vili vt faciunt prae¬
cio ipsum venderent. Item Daucim philoso¬
phus in Morien. Sapientes huius magisteri
nomina & effectus eius atque confectiones, non
alia de causa multiplicauerunt, nisi vt sapientes
hoc magisterium instruerent, insipientes verò
penitus excęcarent. Quoniam sicut hoc magi¬
sterium vnum proprium nomen habet, & hoc ta¬
le sibi deputatur: sic etiam habet vnam confectio¬
nem & vnam viam linearem. Et ideo (vt dicit Li¬
lium) si vulgus sciret quantum thesaurum in
manibus teneret, non vilipenderet vtique hanc
rem vilissimam & pręciosissimam. Sed hoc De¬
us à populo celauit, ne mundus deuastaretur.
Quòd