39
PHILOSOPH.
Quòd
multi
lapidem
quaerentes
inuenire
non
possunt,
sed
errant.
CAP.
X.
Multi
philosophorum
libros
legentes.
&
credentes
lapidem
philosophorum
posse
fieri,
quęrunt
&
non
inueniunt,
laborant
et
errant,
ac
vitam
suam
perdunt,
ac
rerum
substantiam.
Cuius
rei
duplex
est
cau¬
sa:
prima
proprij
nominis
occultatio,
nonnulli
nominant
eum
proprio
nomine
simpliciter,
sed
cum
adiuncto.
Vnde
Lilium.
Hunc
lapidem
Reges
quęrentes
non
inuenerunt,
ausi
pauci:
sc.
ij,
quibus
Deus
reuelauit.
Nam
si
aliquan¬
do
philosophi,
hanc
rem
proprio
nomine
vo¬
cant,
semper
eius
nomini
aliquid
ficti
addunt,
quod
est
propterea
ne
notum
fiat.
Secunda
nomi¬
num
diuersorum
multitudo.
Vnde
in
libro
Morio¬
ni
ait
Ernech,
Nihil
aliud
magisterij
in
errorem
traxit,
quam
varietas
et
multitudo
nominum,
et
quia
in
vna
sola
confectione
nomina
sic
mutant,
sicut
colores
multi.
Itaque
libros
percurrentes,
et
varia
nomina
inuenientes,
falsam
concipiunt
o¬
pinionem
de
lapidis
materia,
et
diuersi
diuersam,
secundum
quòd
eos
fantasia
propria,
et
non
ratio¬
naturalis
instigat.
Ex
qua
re
contingit,
quod
ali¬
qui
in
vna
materia
laborant:
alij
in
alia:
omnes
verò
in
materia
non
conuenienti,
quorum
multa
sunt
genera.
De
horum
numero
fuerunt
multi,
et
magnae
c
4