547
40
DE LAPIDE
magnae authoritatis viri, & in philosophia fa¬
mosi, qui naturae principia vniuersaliter con¬
siderauerunt & non proxima. Et sicut ad genę¬
rationem particularium considerandam des¬
cenderunt, & falsè de generatione me tallorum
indicauerunt: sicut etiam in principijs artis et
eius operationibus fecerunt diuersis, & ideo
semper sophistica opera fecerunt, & semper
in sophisticis permanserunt, nunquam peruę¬
nientes ad illam lapidis perfectionem, quam
philosophi intenderunt. Alij verò in artis
& naturae veris principijs operati fuerunt.
sed regimen artis verum & directum omni¬
no ignorauerunt, & ideo non minus erraue¬
runt. Cum ergo multi cognoscerent quòd eli¬
xir est forma auri & argenti informans & trans¬
formans metalla imperfecta, existim auerunt,
quòd elixir deberet fieri ex principijs me¬
tallorum. Principia autem metallorum, sunt
sulphur & argentum viuum. Ex qua vt con¬
cludebant, quòd lapis philosophorum fie¬
ri habet ex altero horum, aut ex ambobus
simul: Quia eorundem nominibus Philo¬
sophi lapidem nominant. Alij verò his ar¬
senicum addiderunt, alij ex marchasita qua¬
libet, aut thucia, aut antimonio, aut reli¬
quis mineralibus operationem fecerunt. Cae¬
teri in rebus animalium, aut vegetabilium
operationem suam impenderunt, & omnes
delusi