133
Exultantem: & adhuc puerum ad deserta ferentem
Antra pedes: Puri mox & lordanis ad undam
Dignatum caput illius contingere lympha:
Qui proprio antiquam nobis sic sanguine labem
Abluit: ut scelerum maculas absterserit omnis.
Nomine cuius item tibi quodam & moribus aucto
Defuit haud unquam fauor: ac caelestis abunde
Gratia: qua tantum meritis conscendere culmen
Posses: & Iustas Mundi regere unus habenas:
Magnanimos aequans propria uirtute leones:
Pontificum decus egregium iam saepe repertos
Esse: nec Italiae sub iniquo tempore: & usquam
Christicolis ullo prorsum in discrimine deesse.
Haec sed erunt mihi cum dicendi facta potestas
Iam fuerit: dabiturque loqui: quae iusseris ipse
Sancte pater: cuius nobis stant omnia nutu.
Interea certis hominum vis ulla ne possit
Indiciis Aurum facere: & mutare Metalla
Percipias primum. Dehinc quae secreta laboret
Ars id perficere: & Naturam aequare potenti
Ingenio: inspicias. Demum quis rite sequatur
Hinc modus assiduis doctisque laboribus artem
Peruideas: & quo tandem experientia ducat.
Omnia quae gnaro passim tibi certa patebunt:
Si quo haec inter se nexu: quoue ordine constant:
Ipse acie: qua cuncta soles discernere: Mentis
Inspectans: paruum non dedignabere munus:
Quod tibi non parua offerri super Arte laboro.