547
45
PHILOSOPH.
mul mixtis conati facere lapidem: quod non
minus impossibile est. Primò siue quodli¬
bet pro se digerat, siue simul commixta, non
poterit consequi intentionem naturae. Secun¬
da quanta sit eorum mensura necessaria, tam in
mineralibus, quàm in metallis nemo scire po¬
test, Tertio quum quodlibet per se sit difficilis
praeparationis, commixtis ambobus simul
runt magis difficilimae.
Alij autem laborant in solo auro, sed nec hi se¬
cundum intentionem philosophorum faciunt.
Primo, quia licet suum sulphur sit tingens suum
argentum viuum, de cuius potentia extractum
est, non tamen est sufficiens ad generandum
aliud aurum, aut ad augendum & multipli¬
candum suam tincturam, cum sua tinctura sit
vltimus gradus in metallis. Secundò, quia
pus philosophorum non est sumptuosum
apud illos scilicet, qui rectè viam naturae & re¬
gimen debitum inuestigarunt. Et de hac in¬
quit Geber: Non oportet tua bona consume¬
re: quia vili precio, si artis principia non igno¬
raueris, quae tibi trademus, ad completum per¬
uenies magisterium. Aurum est autem sum¬
ptuosum: & sic pauperes cogerentur hoc glo¬
riosum opus postponere? Et cum oporteat ar¬
tificem pluries errare, pauper non posset ite¬
rato pluries etiam opus reincipere, sicut exi¬
git ars ista. Et sic hi, qui ad artis operationem