547
46
DE LAPIDE
istam & intelligentiam perfectam adpropin¬
quant, propter maximam paupertatem ope¬
rari non possent. De quibus dicit Geber:
Hi tamen vltima paupertate depressi, ex di¬
spensationis indigentia, coguntur hoc glo¬
riosum opus postponere. Ergo paupertas non
prohibet ab operatione lapidis, sed vltimata.
Et sic oportet, quòd ab exordio operationis,
materia artis sit vna & vilis, in qua sit virtus
corporis, spiritus & animę similis materiae mi¬
nerali. Alij verò laborant cum Mercurio &
aerc, ac fermenro solis, vel lunae, quod ex hoc su¬
munt, quia philosophi lapidem frequenter es
vocant, sed decipiuntur. Primò quia philoso¬
phi loquuntur de re philosophorum, quod
tiam aurum nostrum, vel physicum dicitur: si¬
militer ferrum, vel plumbum. Secundò, quia
aes vulgare habet multas sulphureitates impu¬
ras, inficientes & corrumpentes medicinas, quae
in purgationibus omnino auferri non possunt,
vel vix. Tale autem sulphur non est de essentia
auri. Aurum quoque est ex naturis lucidissimis
& purissimis & eius partes sunt vnius substantiae
& naturae, & non diuersae. Tertiò, quamuis auri
fermentum commisceatur, tamen aurum non potest
aes tantum sua virtute perficere, quantum per
psum à sua virtute diminui. Idem dicendum est
de omnib. qui operantur in alijs metallis, qui in¬
utiliter laborant, & post longum laborem nihil
aut