547
49
PHILOSOPH.
ri posset, & rubefieri, quod etiam argento vi¬
uo suo per minima inseparabiliter coniunctum
est, & ipsum coagulat, & aliquantulum dige¬
rit. Quartò, quia quamuis philosophi videan¬
tur ipsum asserere materiam lapidis, tamen lo¬
quuntur de ipso sub metaphora: quod osten¬
dunt alia verba eorundem philosophorum de
arsenico vulgi, verificari non possunt. Loquun¬
tur enim philosophi de alia re, quae se habet in
sua comparatione & proprietatibus ad mo¬
dum arsenici. Et hoc vocatur arsenicum, quan¬
doque etiam auripigmentum: Quia sicut Ar¬
senicum primo est citrinum, postea eius mani¬
festatur occultum, quod est argentum viuum
occultum cum suo sulphure occulto: sic etiam
illa res de qua lapis philosophorum fit, primò
in operatione citrinatur & nigrescit, postea ab¬
bescit, in qua albedine est occulta rubedo: de
qua re superius clarius dictum est.
Alij verò laborant in marchesita, thucia, ma¬
gnesia, antimonio & similib. sed vanè, primò,
quia à marchesitae substantia remouetur sulphur
totaliter per ignem lentum, & suum argentum
viuum remanet in fundo vasis mortificatum,
quamuis postea cum ignitione fortiori subli¬
metur in Aludel, sed sulphur in generatione
metalli est necessarium vsque ad complementum di¬
gestionis. Ergo etiam in generatione elyxiris.
Secundò quia argentum viuum marchesitae sub¬
d