547
48
DE LAPIDE
quod extrahitur de argento viuo philosopho¬
rum. Oportet ergo occulta nomina in dictis
philosophorum considerare non ipsa signifi¬
cata volentem, non errare.
Alij vero laborant in arsenico vel auripig¬
mento: quia vtrumque compositum est à natu¬
ra ex duobus principijs mineralibus; scilicet
argento viuo & sulphure, quod ostendit subli¬
matio splendens & tingens in albedinem: si¬
militer liquefactio metallica. Quod autem tin¬
gat argentum viuum habet à sulphure coagu¬
lante ipsum & digerente. Vnde si primo arse¬
nicum decoquatur in acutis rebus, sicut in
ceto, vrina & sale, & postea sublimetur cum
calcibus metallorum & salibus, efficitur albis¬
simum sicut nix, & transparens sicut cristal¬
lus. Similiter arsenicum est valde ponderosum
& inflammabile, sed pondus non potest habere
nisi ab argento viuo, inflammationem vero
nisi à sulphure. Ergo arsenicum erit subiectum,
& principium apud naturam in generatione
Auri & apud artem in generatione Elyxiris,
vt dicit magister Bonus capite vj. Sed hi gra¬
uissimè errant. Primo quia natura arsenici est
volatilis & adustiua. Secundo quia est diffici¬
lis fixionis & fusionis. Tertio quia solum deal¬
batur in minori opere: graue autem est citrini¬
tatem ex occulto eius extrahere, quamuis in
natura sua sulphur habeat, ratione cuius fixa¬
ri posset,