547
52
DE LAPIDE
sermonem explicat: quia quod in vno est di¬
minutum, in alio est expletum. Non ergo po¬
test de leui ad practicam assuescere, cuius mens
in theorica renuerit desudare. Et in Lilio scri¬
bitur: Qui citius cupit peruenire ad artem no¬
stram, libros nostros non aspiciat: quoniam
magnam molestiam et iniuriam nobis inferunt
antequam à lectorib. intelligantur: semel vel
bis vel ter nostris voluminibus perlectis. Se¬
cunda res est fidelitas honestata, cum deuota
oratione ad Deum. Vnde magister in Lilio:
Qui curuat dorsum suum in nostris libris le¬
gendis, eisque vacat, & non est in vanis implici¬
tus cogitationibus, dominumque precatur, re¬
gnabit in regno indeficienter quousque moria¬
tur. Et ante dicit Lilium: si ex dictis aut dicen¬
dis non poterit aliquis ad nostri lapidis noti¬
ciam peruenire propter offuscationem sui in¬
genij, non reprehendat sapientes, sed se ipsum
Si enim quaesierit & ignorans sit, noscat quòd
Deus celauit ab eo veritarem. Nam si Deus
ipse sciret in eo mentem fidelem, ei vtique ve¬
ritatem inspiraret, vt ait Diomedes: Ex quo
etiam omnes hunc lapidem celare debent, &
maximè regimen eius, ne in manus inimico¬
rum deueniat, & nos simus postea causa ipsis
malè agendi, vnde à Deo puniri mereamur.
Deus autem solus potest gratis cui vult largi¬
ri, neclargiendo peccat: quia iniustus esse non
potest.