547
53
PHILOSOPH.
potest, aut imprudens, sed persectè cognoscit
quod hominibus expediat. Ab hac ergo arte
benedicta sunt vetiti milites aomrum ac de¬
litiarum foeminilium, clientes scelerum, tru¬
ces, vindictae auidi, cupidi, auari, homicidae, ac
prophani, Sed vt ait quidam optimus philoso¬
phus:
Huc veniat patriae codrus, pietatis amator:
Et quicunque Deum & sydera sancta colit,
Nam latet impijs haec sancta atque aurea vir¬
tus. Hic ergo lapis tam diligenter à philoso¬
phis occultatus, difficulter inuenitur: quia
multa alia metalla transmutat, siue verè siue
sophisticè inneniatur: tamen quibus Deus
pse fauet, & qui sensum verborum attendunt
& non voces. Lapis hic dicitur à philosophis
aes, propter similitudinem: & tamen aes non
est: est tamen aes philosophorum. Vnde Exi¬
menus in turba: Scitote omnes periti mente,
quòd nulla fic tinctura vera, nisi ex nostro ae¬
re. Et hoc intelligendum est secundum Li¬
lium, quando compositio nostra perfecta est,
& in elyxir conuersa. Hoc aes, corpus, animam
& spritum habet, & ex eo fit aqua, vt patet per
sequentia philosophorum dicta in Lilio. Di¬
citur etiam ferrum. Vnde Rosinus: Recipe
ferrum & duc in laminas. Et Rasis in libro Lu¬
men luminum inquit: Viuum argentum &
purum ex ferro ego ipse administratione ex¬
d 3