547
69
PHILOSOPH.
vix vnus inter omnes mundi philosophos ad
ipsum peruenire potest cum effectu. Non ergo
quisquam iactet se scire hunc, vel artificem esse, nisi
sciat prędictos humores in dicto lapide seque
strare. Qui verò sciuerit facere hanc separatio¬
nem, & puriores partes, sc. aereas, spirituales,
subtilissimas, in vnum naturaliter adunare, &
ex ipsis medicinam formare, erit indagator prę¬
ciosae perfectionis, & ideo Morien. operantem
cautum reddit, dicens: Hęc est huius rei radix
vt qui eam addiscere voluerit, eius doctrinam
primò à inagistro accipiat, postea magister co¬
ram discipulo frequenter pertractet eam. Sunt
enm huius scientiae plura obstacula: & multa
distantia est inter sapientes & insipientes, &
inter cęcum & videntem: Nec ille qui disposi¬
tionem huius magisterij per probationem re¬
ctè cognouerit, est vt ille, qui adhuc in eius in
quisitione per libros persistit. Ex his elicitur
quod operatio qualiscunque sit, necessariò est
in hoc physico magisterio. Dicit. n. Rosar. &
Costis philosophus: Quamuis autem noster la¬
pis iam in se naturaliter tincturam contineat, quo¬
niam in corpore magnesia .i.terrae (fatuus qui¬
dam delinanda addidit gallinae) perfectè crea¬
tus est: attamen per se motum non habet, vt fiat
Elixir completum, nisi moueatur arte & opera
tione. Quare per philosophum dictum est, Fili
extrahe à radio suam vmbram. Etiam dicunt hoc
e 3