547
70
DE LAPIDE
Mundus. Theophilus, Hermes. Igitur opera¬
tio nobis necessaria est, sicut vides in infante,
qui quantum ad creationem attinet, nascitur per¬
fectus: imperfectus tamen quo ad operationem,
nisi nutriatur. Ideo diuersae artes adinuentae
sunt à philosophis, vt ait quidam philosophus,
vt compleatur ab arte quod est à natura dereli¬
ctum. Delirat qui falsa imaginatur, aut vera quae
non expedit, fatur. Finis aut huius operatio¬
nis est, vt dicit Geber, vt in lapide nostro me¬
lioretur tinctura eius plusquam est in sua natura.
Et Bonell. ait: Ex elementis nihil fit absque re¬
gimine summa ratione directo, &c.
Quale regimen in speciali nesessa¬
rium est arti.
CAP. XIII.
Sed quale regimen huic arti sit necessari¬
um, deinceps perscrutandum est. Quibus¬
dam autem visum fuit, quod regimem lapidis
solum opus naturae, ita quòd artista nihil ali¬
ud agat, nisi ipsum in vase claudere, & in aere
suspendere vmbroso, & à turbinib. quieto, vel
interna sepelire, cùm hoc obseruatis congruis
temporibus anni, mensium, dierum & horarum, atque
oportunis cursibus planetarum & astrorum, ita
quòd reliqua omnia natura peragat vsque ad con¬
plementum. Et sic lapidis regimen non esset
aliud, quam applicatio ad debita loca & tempo¬
ra.