547
71
PHILOSOPH.
ra. Quod videtur ex hoc probare, quia ipsa me¬
galla in visceribus terrae, lapides quoque & caetera
mineralia atque nascentia solo calore & virtute
quae à corporibus coelestibus causantur, ad suum
complementum producuntur. Et Rosar. inquit:
Sufficiat autem tibi, materiam sufficienter dispo¬
nere extrinsecus: quoniam ipsa sufficienter in¬
trinsecus operatur, ad sui perfectionem. Habet
enim motum sibi inhaerentem secundam vnam
viam & vnum ordinem meliorem ac certiorem
quam possit ab homine cogitari in creatione cu¬
iuslibet generati. Ideo tantum praeparamentum
esse debet magisterio phisosophorum. Quia
natura, nisi impedita fuerit per contrarium,
non potest praeterire motum suum certum,
antequam habeat tempus ad impregnandum,
ad parturiendum, ad nutriendum, ad operan¬
dum. Et similiter etiam ex hoc argumentum
trahitur: quod philosophi dicunt, de coctio¬
nem lapidis faciendam esse in calore Solis. Si¬
militer etiam ex hoc, quod philosophi annum
in quatuor tempora distinguunt, & secundum
horum varietatem dicunt, Lapidem esse regen¬
dum. Dicit enim Zinon in[sic] Turb. Annus diui¬
ditur in quatuor partes: prima est hyems fri¬
gida et humida: secunda est ver, calidum et hu¬
midum: tertia est aestas calida & sicca: quarta
est autumnus frigidus & siccus, iuxta hunc mo¬
dum oportet nos duas naturas regere. Deal¬
e 4