547
75
PHILOSOPH.
tamen, vt materia paulatim assuescat, ignem
sufferre, donec vltimò tota figatur, vt nullum
omnino ignem pertimescat. Hic enim est finis
artis, vt generetur sulphur, siue Elyxir omni¬
no incremabile: sicut etiam finis naturae est, vt
generetur Aurum, quod in igne non diminua¬
tur. Hoc autem per nil aliud sit conuenienter,
sicur per ignem: quia sic paulatim virtute
gnis roboratur, & ad incorruptibilitatem ap¬
propinquat. Regimen ergo huius artis est
gnis, calor, & non solùm caior naturalis, vel la¬
pidis, vel coelestium lunarium: nec est necessa¬
rium obseruare ortus & cursus coelestium si¬
gnorum. aut aspectus planetarum, vel tempo¬
ra anni, aut dies vel horas, nisi quantum perti¬
net ad bonitatem radicis, de qua posterius di¬
cetur. Quia huius nostri Lapidis generato est
omnino naturalis sicut aliarum rerum, quas
natura producit, & eius effectus similiter, quam¬
uis diuinus & coelestis sit dicendus propter
suam excellentiam corporalis, nec non & spi¬
ritualis, qualis est imaginum & anulorum. Cu¬
ius signum est, quòd eius quaelibet pars, ean¬
dem virtutem habet cum toto, & tantum va¬
let contritus, aut liquefactus, quantum inte¬
ger: nec in eius generatione iustum est vnquam
ab aliquo philosopho obseruare characteres,
verba, fumigationes, aut alias ceremonias ma¬
gicae artis proprias. Et hoc est quod docet Li¬