547
76
DE LAPIDE
lium considerare in hoc opere quatuor tem¬
pora, & signorum cursum ac planetarum: li¬
cet in aliquibus hoc reperiam scriptis, non
oportet tamen. Nam quasi omnia quae in
hac arte vel scientia sunt scripta ad occultan¬
dum eam, non vt in caeteris scientijs dicitur:
Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctri¬
nam scripta sunt.
Quòd ad regimen pertinet, bonam
habere radicem.
CAP. XIIII.
Ante omnia autem oportet lapidis philo¬
sophorum radicemesse optimam: alio¬
quin nihil fit. Dicit enim Morienus:
Maior radix huius operis est in inquisitione
specierum, quae sunt meliores ad magisterium,
Nam vnaquaeque minera multorum est gene¬
rum. Et in libro Saturni dicitur. Accipe lapi¬
dem nostrum de summo bono, & non recipias
ipsum nisi recentem cum suo sanguine toto.
Item in via vniuersali: Species nouae meliores
sunt quàm antiquae. Et Mundus in turba: Ca¬
ueatis ne aes capiatis nisi purum & mundum
Ad hoc ergo quòd radix sit optima, oportet
praecipuè tria circa ipsam attendere. Primò
quòd ex optimis corporibus extrahatur. Ex
bonis enim arboribus boni fructus colligun¬
tur