547
80
DE LAPIDE
mo tempore adsumatur: tunc enim quaelibet
res ad humanum venit vsum, quando in sui na¬
tura & perfectissima est. Lapis autem noster,
sicut vbique reperitur, ita & in omni tempore re¬
peritur: sed non in omni tempore ęqualis virtutis
est sicut nec in omni loco. Quaelibet nascentia
suum tempus proprium habent: quilibet fru¬
ctus & plantae tunc meliores sunt, cum matu¬
ri sunt: sic Lapis noster melior est ex duobus:
primò ex tempore, scilicet quando nascitur in
vere. Alia cum gummi aestiuo calore matura¬
tur & effluit. Nostrum enim gummi verno tem¬
pore optimum effunditur. Quia enim sangui¬
nis humani naturae maximè approximat, &
generationi animalium appropinquat: sanguis
autem in vere maximè augetur, et animalia ad
commixtionem incitantur, & aues ad cuban¬
dum: ideo tunc lapidis nostri materia eligi de¬
bet, & ad opus conuenientissimê tunc appli¬
catur, vt auis noster volans producatur, siue
plumata, siue deplumuta. Vnde dicit Raymun¬
dus de terminis. Ponatur autem Lapis in vase
physico in principio veris sole existente in
riete. Hoc enim tempore, vt ait Raymundus
Marsiliensis, magis augmentatur calor & hu¬
miditas, similiter sanguis & cholera simul. Et
ideò etiam hoc elementum lapidis magis
bundat in vére, & hoc modo natura iuuat ar¬
tem, & tempus opus, & plantae magisterium.
Secundò