547
79
PHILOSOPH.
apparebit: sed etiam ex sua origine prima, ex
spermate masculi & ex spermate foeminae &
menstruo concipitur, & nascendo oritur: pro¬
pter quod animal dicitur, quia in potentia vi¬
tam habet, & semper vtique volatilem: & nisi
in sterquilinium mittatur. Et quia animal do¬
mesticum est, quidam ipsum non immeritò
hominem nominauerunt. Vnde in libro Sa¬
turni: De huius lapidis procreatione prima &
secunda dicitur, si masculus cum foemina con¬
iungitur per temperamentum mediante sper¬
mate, necesse est ex menstruo generationem
fieri. Et quidam alius philosophus ait: Illa res
de qua lapis fit, vocatur Rebis, id est res bis
composita, vel res ex duobus composita. Et ve¬
dixit, quia simul vel semel in ventre terrae,
id est matris compositus vt nasceretur, & alte¬
ra vice in vase vitreo componitur, vt in elyxir
perficiatur. Ex duobus autem composita, ex
spermate maris & menstruo foeminae, id est,
ex rubeo & albo nascitur, etiam inter duos mon¬
tes, qui sunt pater & mater. Alij tamen inter
duos montes, id est sulphur & argentum vi¬
uum, vel solem & lunam: sed hi proprietatem
lapidis in se ipso considerant: illi verò suam
originem demonstrant: quia ex masculo & foe¬
mina genitus est: & ideò maris & foeminae
proprietates in se retinet & cosneruat.
Tertiò quod attenditur est, quòd in opti¬