547
83
PHILOSOPH.
Horsoleus. Rotundum sit vel factum in modum
coelestis lunae. Et in via vniuersali dicitur: Va¬
sa autem vitrea sint, quae habeant fundum rotun¬
dum & collum longum ad mensuram dimidij pe¬
dis vel circa os strictum, ita tamen grossum, quòd
possis pollicem intro figere, & sint formata ad
modum phialae, & sint spissa & fortia: aliter
stam aquam tenere non possent, sed prae nimia
eius fortitudine frangerentur.
Sextò, vnum tantum vas sufficit. Vnde Lilium ait
Sciendum est philosophos huic nostrae opera¬
tioni tantum vnicum vas attribuere: quia omnes
de operatione loquentes, semper dicunt de vase in
singulari. Vnde Bonell. ait: Suo imponite va¬
se. Xistus quoque ait: Suoque imponitevasi angu¬
sti oris. Et in lib. Saturni, Totum perficitur in vno
vase, & non in plurib. Et Geber: Et totum istud
fit in vno furno et in vno vase. Hoc est ergo vas
mirabile, quod à diuersis nominibus nomina¬
tur. Dicitur.n. primò vas philosophorum frequen¬
ter à solis philosophis inuentum tanquam magis congruum
operationi lapidis. dicitur etiam ouum philosopho¬
rum: quia ad formam oui dispositum est, & di¬
citur sublimatorium, ex eo, quoa in eo lapis sub¬
limatur. Dicitur etiam cribrum: quia in eo lapis gut¬
tatim sicut per cribrum aqua descendit. Vnde
Mireris dicit, Suo cribro ipsum cribari oportet.
Dicitur adhuc sphaera, quia ad illius similitu¬
dinem factum est. Et quia in eo lapis superius
f 2