547
84
DE LAPIDE
& inferius voluitur & rotatur sicut in suo or¬
be circulariter. Vnde Mireris ait: Spera spera¬
ta & inuenietis. Et Ascanus: Aurum cribro spae¬
septies cribrari oportet. Dicitur etiam sepul¬
chrum, quia in eo lapis sepelitur, & ignis ope¬
ratione moritur, vt dicitur in Symbolo. Apel¬
latur praeterea Carcer: quia in eo masculus &
foemina violenter detinentur. Dicitur & Leo
antiquus, & Leo viridis à Morieno: quia fortis
est vt leo. Vocatur etiam Vrinale, Cucurbita.
Boccia, Phiala, Quum, & alijs multis nomini¬
bus nominatur.
Quòd modus imponendi lapidem in suum vas est va¬
rius, & scire quis congruus et quis incongruus,
est necessarium. CAP. XVI.
Multi sunt qui lapidem cognoscunt, qui
tamen ipsum incongiuè imponunt
in vas, & ideò non efficiunt, quod quae¬
runt. Et circa hoc duplex est error. Primus qui¬
dem eorum qui masculum à foemina separant,
& masculos masculis seorsum, & foeminas foe¬
minis seorsum compulant. Et hi decipiuntur ex
verbis philosophorum, de quibus somniauit Al¬
phytris Arisleus, quando iuit per fundum maris
& inuenit regem & gentes suas, qui non genera¬
bant: qui applicabant inconuenienter mares ma¬
ribus, & foeminas foeminis, & coniunxit filium
regis sorori suae, & statim fuit mortuus filius
regis