547
88
DE LAPIDE
apta vas in balneo philosophorum, ita quòd ca¬
lor solis vbique possit vas circundare: & Senior
sub figura vidit 9, aquilas, & statuam in medio
super cathedram cum tabula marmorea in ma¬
nibus, & duas aures, vnam cum alis & aliam sine
alis: vna tenebat rostro caudam alterius, & è
conuerso, & speram solis & spaeram lunae, &c. Se¬
cundò quod Sol siue masculus ponatur integrè.
Ideò admonet Mundus in turba: Ista duo sapi¬
enter vasi imponite. Dicit autem sapienter, quia ca¬
uendum est, ne casu rumpatur spaera solis: si autem
casu rumperetur, sol debet iterato extrahi: Fa¬
cile extrahitur si culmus vel calamus subtilis,
politus tritici, abscissis modis propellatur vsque
ad ventrem vasis & infigatur. Sic.n. facilè impo¬
netur, si fiat canna vitrea, subtilis, &c. Theo¬
philus in turba: Accipite magnesiam albam et
aquam viuam masculo mixtam, & terite coquen¬
do non cum manibus quousque fiat tenius aqua,
Et alius quidam philosophus ait. Oportet autem al¬
bumen cum vitello integro ponere, & citò clau¬
dere: quia citò euanescit virtus spiritus nisi clau¬
sura retineatur. Vnde & Ioan. Teb. Ouum caue¬
ne frangatur, actus ne interimatur in solari cir¬
culo, vitellum scias latitare, qui in ouo rubifi¬
care, nitorem vis rubedinis.
Tertiò quòd nihil subiungatur, nec aqua nec
puluis, sed solus in vas ponatur. Vnde Geber:
Est. n. vnus lapis, vna medicina in qua magiste¬
rium