547
103
PHILOSOPH.
magister Bon. in v. capitulo. Credimus quòd
omnes modi operationum, quos describit Ge¬
ber, concurrant simul in vno vase, absque ma¬
nuum ulla contritione, quia solus ignis est con¬
terens totam materiam ad vtramque tincturam si¬
mul perficiendam. In hac autem trituratione
oportet artificem vti manibus & oculis valde
sepe, tanquam iuuantibus naturam & mini¬
strantibus naturae. Non tamen propterea quòd
manibus teratur, sed quia non peruenitur ad
rei scientiam, nisi per visionem rei, vt dicitur
in commento Stolicarum. Et ideo dicit Geber.
Nisi artifex habeat sua perfecta organa, non po¬
terit ad huius operis complementum per se veni¬
re, si puta sit cęcus aut in extremis truncatus:
& tertium insttumentum est vltra praedicta
duo, altissimus intellectus: vt sc. per suum in¬
tellectum comprehendat exvisis opera, quae
sunt secundum naturam occulta, & perci¬
piat operationem diuinam, quae supra natu¬
ram. Nisi enim naturali industria iuuetur,
quantuncumque per doctrinam eius scientiam
acquisierit, ad epulas tam praeciosas non inui¬
tabitur, vt dicit Geber nec in puncto errorem
suum emendaret, cui remedium adhibere igno¬
raret. Ex his euidenter apparet, quòd Lapis no¬
ster solius ignis regimine indiget, quia in se
habet naturas integras ac perfectas quibus si¬
bi sufficit, & seipsum soluit, ac seipsum coagu¬
g 4