547
104
DE LAPIDE
lat, seipsum dealbat, seipsum rubificat, seip¬
sum gubernare facit. Omnia tamen haec perfi¬
ciuntur mediante igne. Ignis enim primum
aquam extrahit, & mediante aqua & igne omnia
coplentur. Ideo dicit Morien. Azoch et ignis
Latonem abluunt et mundificant, & eius obscu¬
ritatem penitus ab eo auferunt, seu eripiunt,
si tamen recte ignis modum disposueris. Et
it Maria in Turba: Non oportet vti in contri¬
tione & commixtione & toto regimine, nisi
illa aqua sola permanente & hoc est acetum
cerrimum, quod facit aurum esse merum spi¬
ritum, sine quo nec albedo, nec nigredo, nec
rubedo fieri potest, &c. Ex his reprehenditur.
error illorum, qui lapidem manibus conte¬
runt, & distillando aquam per alembicum se¬
parant alia elementa: sicut est etiam error illo¬
rum, qui contritione oleum à Lapide extra¬
hunt: quia non est alius modus extrahendi
leum philosophorum à sulphure & argento
viuo, quam per ignem et aquam, veluti qui¬
dam philosophus scribens filio suo apertè de¬
clarauit.
Quòd in regimine Lapidis non sunt diuersi
gradus ignis.
CAP. XX.
Quibusdam autem visum fuit, quòd in
in regimine ignis, diuersi gradus pro
diuersis