547
[missing 110 and 111] 112
DE LAPIDE
sarius & sufficiens: quia in lento sicut & in for¬
ti, plures possunt intelligi gradus. Est enim
lentior lento, sicut in forti, fortior forti. Ideo
difficilius inter omnia arti necessaria est regi¬
men ignis. Dicitur enim in lib. Saturni: Scias
quòd qui operantur in hac scientia sunt, de¬
cepti in regimine ignis plus quàm in alia re
quia nesciunt temperantiam ignis. Multi enim
sciunt rem, sed eius regimen ignorant. Disce
ergo regimen Solis: quia ibi latet tota perfe¬
ctio. Potes hoc regimen addiscere ex duobus,
recurrendo ad naturam & ad scripturam. Pri¬
ergo natura sit imaginatio tua. Nam facit
natura suam concoctionem planè & continuè
per calorem solis in visceribus terrae, quousque
ex spiritibus vaporis mineralibus generantur
metalla: sic tu quoque rege opus tuum, & inue¬
nies perfectam scientiam. Non tamen possu¬
mus in hoc naturam quantum ad omnia imi¬
tari: nec oportet, vt dixit magister Bonus, sed
sufficit continuum, & lentum calorem, secun¬
dum operationem debitam ad nostrum opus
adhibere, sicut natura ad suum: quamuis non
in eodem gradu caloris.
Secundò sume philosophorum dicta, &
considera quem calorem dicant lentum. Vn¬
de Theophilus ait in Turba: Oportet autem
lento igne comburi, & humiditate quadam
vti ouorum nutricatione. Et Moysius ait: Et
debet