547
109
PHILOSOPH.
ter cum magno ingenio. Et Morien. ait: Quod
autem haec corpora maximè coaptat, oleagi¬
nari est: nam illa viuificat atque coniungit, &
ex illis omnibus vnum corpus efficitur. Qua¬
propter ignis blandissimus componi & appo¬
ni debet, qui suis diebus semper duret ęqualis.
Nam calore ignis citò in corpore serpente, fe¬
stina combustione ipsum corpus consumi¬
tur. Nam corpora postquam suas non retinent
animas comburuntur citò. Endica autem be¬
ne omnibus corporibus conuenit. Nam ea viui¬
ficat & aptat, & ab omni combustione defen¬
dit, & coniuncta quaedam in alijs, & in simul
mixta à calore nimio defendit, eiusque fortitu¬
do est nimis magna, &c. Propter quòd dixit
ante haec verba Morienus: Azoch & ignis la¬
tonem abluunt & mundificant, & eius obscu¬
ritatem ab eo penitus eripiunt. Et Bonellus
ait in turba: Nihil est huius artis scientia, quam
vapor & sublimatio argenti viui per multos
dies leui igne. Item lento igne & aequali deco¬
quenda sunt, vt roboretur ad pugnam ignis.
Et ideò Teb.
"In humore collocetur,
& feruore coloretur,
ignis in temperie.
Humore dicto tunc firmetur,
ne ad latus declinetur,
firmo sustentaculo."