547
116
DE LAPIDE
misces, vt dicit Hermes, depone ipsum in so¬
le, id est in fimo equino ad coquendum, do¬
nec haec duo in vnum redigantur corpus sic¬
cum, &c. Et iterum in Turba eadem dicitur.
Effodiatur ergo sepulchrum, & sepaliatur mu¬
lier cum viro mortuo in fimo equino, id est co¬
quatur in calore leui, ac temperato, quousque
sponte iungantur. Cuius fimi equini decoctio
est apud philosophos obscura transfiguratio,
hoc est, in nigredinem conuersio. Et superius
dictum est, quod ignem facere de stercore
quino, vel de folijs oliuae, nihil aliud est, nisi
vt in combustione aequalis ac leuis perduret.
Et hic ignis non potest esse, nisi ignis lampa¬
dis cum oleo: vnde quidam philosophus ait:
Pone cucurbitam bene lutatam, & sepelias in
ventre equino calido, & fac aquam euolare
continuè cùm igne lapidis, donec tota exierit,
& materia nigra fuerit in fundo &c. Et in So¬
liloquio philosophico de igne febrili loquens
dicit. Qui non potest fieri nisi per licinium lam¬
padis cum oleo. Et in lib. Satur. dicitur: Ignis
philosophicus non est ignis vulgaris. Multi
plum putauarunt debere fieri cum carboni¬
bus, cum lignis, vel cum folijs oliuarum, vel
cum stercoribus animalium, vel cum oleo, &
est ibi bona intentio, dummodo tamen sciant
facere licinium debitè. & hi penè omnes sunt
decepti: quia nos non habemus nisi vnum
ignem.