547
115
PHILOSOPH.
nec aliud aliquid sibi adiungitur: quia statim
eius substantiam corrumperet, vt praedictum
est. Solus ergo solis nostri calor apponendus
est per artem, vt ignis lapidis ad actum mouea¬
tur &c. Visum est ergo quibusdam, quòd lapis
sub terra debeat sepeliri: Alij in fimo equino
calido: Alij in balneo Mariae: Quia verba Phi¬
losphorum videatur horum alterum praeci¬
pere. Dicit enim Rosarius maior: Coque autem
& distilla in balneo mariae, quousque videas ni¬
grum totum in oleum conuersum. Alphydius
autem ait: vas in stercore humido circunda. Et
Raymudus subterrare praecipit in componendo.
Sed siquis bene scrutetur, reperiet, philosopho¬
rum intentionem esse, quòd omnia fiant in Atha¬
nor cum igne carbonum: Qui quando lentus est,
dicitur calor fimi, & calor balnei, & calor solis
Ille. n. ignis humidus est, quia humiditatem in
lapide causat & extrahit. Est etiam fimi calor, quia
putrefacit. Est etiam calor terrae: quia Athanor de
terra & fimo construitur. Talis etiam calor me¬
lius potest in aequalitate continuari, quàm ca¬
lor balnei & fimi, Et non solum humectat à prin¬
cipio lapidem, sed etiam in fine desiccat. Expe¬
riri ergo cuilibet singula licet: sed ratio & au¬
thoritas in omnibus praeualet hanc esse phi¬
losophorum intentionem. Illorum namque priora
demonstrant, sed& posteriora indicabut adhuc
Dicitur etiam in Tur. Si fermentum sibi ini¬
h 2