547
127
PHILOSOPH.
viua limpidior: si sit ignis pugna fixior & for¬
tior: si sit in omni frigore, quantuncunque
magno, & in omni calore quantuncunque par¬
uo incoagulabilis omnino. Et haec omnia
per diffinitionem Alchimię notificantur: quam¬
ponit Lilium dicens: Alchimia est substantia
corporea ex vno & per vnum composita, id
est, per vnam operationem praeciosiora ad in¬
uicem, per cognitionem & effectum: & ea¬
dem naturali commixtione in genus melius
naturaliter conuertens. Haec ergo medicina
est Mercurius non vulgi, sed philosophorum
per sublimationem mundatus, subtiliatus
tinctus & fixatus, & non tingit nisi tinctus
&c. Quia qualis erit eius dispositio & munda¬
tio talis erit & eius perfectio. Perfectio enim
magis perficit. Ex qua re perpenditur, Quod
virtus lapidis est multiplicabilis in infinitum:
Quia si per congruam sublimationem potest
perfici ad tantum gradum virtutis & nobili¬
tatis, poterit vtique ad maiorem gradum
per maiorem perfici sublimationem, nec
rit status in aliquo vno gradu, saltem nobis
noto. Quamuis [sic] non sit vna in toto regimine
operatio, quae dicitur sublimatio: propter
num sinem in omnibus intentum: est tamen
nihil ominus multiplex operatio propter di¬
uersos effectus & colores ac naturas, quae in
vno opere, seu regimine per varia tempora