547
126
DE LAPIDE
sum à terreo sicco sequestrare, & puriores par¬
tes .i. aereas, spirituales ac subtilissimas adiu¬
uare, & ex ipsis medicinam formare, erit inda¬
gator perfectissimae perfectionis. Et sic vt di¬
cit Geber: Imperfectum in nostro magisterio
perficimus per se, sine alicuius rei extraneae
commixtione. Lapis enim noster à principio
imperfectus est, sed vtrunque perficimus quod
in eo est, scilicet corpus & spiritum cum sub¬
tiliisimo ingenio, separando purum ab impu¬
ro, subtile à grosso, spirituale à corporeo &
separata optimè mundando, ac subtiliando
per digestionem & decoctionem, & subtiliata
vniendo, & maximis virtutibus & coloribus
perficiendo perfixionem, quousque produca¬
mus medicinam purissimam, & subtilissimam,
penetrantem & tingentem corpora imperfe¬
cta in nobilissimum aurum, vt vult Hamis in
Tur. vbi suprà. Et hęc est proprietas sublimatio¬
nis, quae non simul, sed per gradus, ad hanc la¬
pidis perfectionem transit & tendit. Debet
nim lapis iste per artem sublimationis, ad sum¬
mum gradum conplementi paulatim perueni¬
re. Quod & ijs signis certissimè cognoscitur:
vt ponit Ioan. Scotus in sua quaestione, scilicet
si fiat aere subtilior &e lacte nitidior: si sit vino
rutilentior, & sanguine rubicundior: si sit ele¬
ctro liquidior: si sit gracili spuma ampullo¬
sior: si sit furioso vento spiritualior: si sit aqua
viua