547
138
DE LAPIDE
Mercurio. Et ideo necesse est, vt quantum po¬
tes magis corpus subtilies, & animam suam sub¬
trahes, & cum Mercurio fortiter pistes quousque
fiant vnum. Haec ergo solutio dicitur prima sub¬
limatio lapidis: & hanc sublimationem facimus
vt reducamus corpora ad subtilem naturam, vt
fiant sicut spiritus, & reducamus ea ad suam pri¬
mam materiam, & vt assumant vnum colorem, & nisi
haec solutio pręcedat, aliae sublimationes, sunt
sublimationes inconuenientes, & non conuenien¬
ter subsequuntur. Hęc quoque solutio dicitur con¬
tritio quam non fit manibus sed igne, vt suprâ dictum
est. Haec etiam solutio in aquam non intelligitur
fieri, sicut fit solutio vulgaris in aquam nubis,
sed est solutio quę fit in aquam vnctuosam seu pin¬
guem, vt inquit Scotus & alij, donec totum resol¬
uatur in aquam, & fiat res vna tandem. Haec tamen
solutio non est propriè solutio, licet sic appelle¬
tur, sed potius liquefactio ad modum cerę. Ab
hac ergo dissolutione prima incipit, & sic per
per multos gradus lapis philosophicus conteri¬
tur, quousque vltimo loco perfectissimè subtilia¬
tus remaneat, habens virtutem omnino spiritua¬
lem, ad penetrandum omnia solida & dura, vt di¬
cit Hermes. Et isto modo educitur de poten¬
tia ad actum perfectum. Suprà enim dictum
est, quòd à principio lapis imperfectus est, &
compositus etiam de corpore & spiritu, ha¬
bens in se pro parte naturam volatilem, id
est